monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 29, 11
Ego autem dixi in mea abundantia: Non movebor in aeternum. Postquam de resurrectione sua gratias egit, et sanctis psalmodiam salutariter imperavit, secunda narratione redit ad passionis suae gloriosissimam causam; et quae illo tempore secum cogitaverit, pius doctor edicit. Nunc videamus quae sit ista abundantia, per quam se nullatenus movendum esse profitetur. Abundantia erat Filio semper virginis Mariae, quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis . Quid enim illa gratia copiosius, quae habere meruit plenitudinem Deitatis? Sicut dicit Apostolus: In quo habitavit omnis plenitudo Divinitatis corporaliter , id est verissime, substantialiter atque perfecte. Iure ergo dicebat, in aeternum se moveri non posse, cui sua maiestas confidentiae dona praestabat.